- SIGILLA
- SIGILLAin vestibus, ζώδια sunt, h. e. sigurae vel hominum vel bestiarum, aurô vel purpurâ expressae: sicut clavit, Graecis σημεῖα, rotundae vel quadratae solum, imaginem nullam exprimentes. Hinc ζωδιωτὰ, sigillata. Hesychio, ζωδιωτὸς χιτὼν, sigillata tunica. Sic occurrunt apud pollionem, in Herode, c. 16. sigillata tentoria; apud Athanasium in Leone III. Vela sigillata; apud eund. in Paschali et Leone IV. Vestes sigillatae; Alibi; Camisiae sigillatae, In l. 11. c. Theod. de Scen. Sigillata serica, quorum usu mimabus ibi interdicitur, non minus ac gemmis aut textis auratis etc. Qui vero istiusmodi figuras vestibus intexeret, Sigillario, Ζωδιοποιὸς dictus est, in Gloss. Sed et εἴδωλα huiusmodi sigilla vocat Astrius, τὴν ἀνθινην` καὶ μυρίοις εἰδώλοις πεποικιλμένην ἐςθῆτα φιλοτεχνοῦσιν. Amm. Marcellin. Species animalium multiformes: utlongioris fimbriae tunicae perspicuâ luceant varietate liciorum, effigiatae in species animalium multiformes. Ζωωτὸς et ζωδιωτὸς idem erat, uti ex Polluce docet Salmas. ad Pollionem, ubi supra. Sic idem cum sigillatis fuerint belluata, de quibsu vide quoque infra in voce Signa, item Singilio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.